Nos facti ad imaginem Dei, & ejus facti voluntate, per potentissimum &
corroboratum nomen Dei El, forte & admirabile vos exorcizamus (ici il nommera
les Esprits qu’il veut voir apparaitre, dans l’ordre souhaité) & imperamus per
eum qui dixit, & factum est, & per omnia nomina Dei, & per nomen Adonay, El,
Elohim, Elohe, Zebaoth, Elion, Escerchie, Jah, Tetragrammaton, Sadai, Dominus
Deus, excelsus, exorcizamus vos, atque potenter imperamus, ut appareatis statim
nobis hic juxta Circulum in pulchra forma, videlicet humana, & sine deformitate
& tortuositate aliqua. Venite vos omnes tales, quia vobis imperamus, per nomen Y
& V quod Adam audivit, & locutus est: & per nomen Dei Agla, quod Loth audivit, &
factus salvus cum sua familia: & per nomen Joth, quod Jacob audivit ab Angelo
secum luctantes, & liberatus est de manu fratris sui Esau: and by the name
Anephexeton, quot Aaron audivit, & loquens, & sapiens factus est: & per nomen
Zebaoth, quod Moses nominavit, & omnia flumina & paludes de terra Ægypti, versæ
fuerunt in sanguinem: & per nomen Ecerchie Oriston, quod Moses nominavit, &
omnes flu vis ebullierunt ranas, & ascenderunt in domos Ægyptiorum, omnia
destruentes: & per nomen Elion, quod Moses nominavit, & fuit grando talis,
qualis non fuit ab initio mundi: & per nomen Adonay, quod Moses nominavit, &
fuerunt locusta, & apparuerunt super terram Ægyptiorum, & comederunt quæ residua
erant grandint: & per nomen Schemes amathia, quod Joshua vocavit, & remoratus
est Sol cursum: & per nomen Alpha & Omega, quod Daniel nominavit, & destruxit
Beel, & Draconem interferit: & in nomine Emmanuel, quod tres pueri, Sidrach,
Misach & Abednago, in camino ignis ardentis, cantaverunt, & liberati fuerunt: &
per nomen Hagios, & sedem Adonay, & per ò Theos, Iscytos, Athanatos, Paracletus;
& per hæc tria secreta nomina, Agla, On, Tetragrammaton, adjuro, contestor, &
per hæc nomina, & per alia nomina Domini nostri Dei Omnipotentis, vivi & veri,
vos qui vestra culpa de Coelis ejecti fuistis usque ad infernum locum,
exorcizamus, & viriliter imperamus, per eum qui dixit, & factum est, cui omnes
obediunt creaturæ, & per illud tremendum Dei judicium: & per mare omnibus
incertum, vitreum, quod est amte conspectum divinæ majestatis gradiens, &
potestiale : & per quatuor divina animalia T. aniè sedem divinæ majesta is
gradientia, & oculos antè & retrò habentia: & per ignem ante ejus thronum
circumstantem: & per sanctos Angelos Cælorum, T. & per eam quæ Ecclesia Dei
nominatur: & per summam sapientiam Omnipotentis Dei viriliter exorcizamus, ut
nobis hic ante Circulum appareatis, ut faciendam nostram voluntatem, in omnibus
prout placuerit nobis: per sedem Baldachiæ, & per hoc nomen Primeumaton, quod
Moses nominavit, & in cavernis abyssi fuerunt profundati vel absorpti, Datan,
Corah & Abiron: & in virtute istius nominis Primeumaton, tota Coeli militia
compellente, maledicimus vos, privamus vos omni officio, loco & gaudio vestro,
esque in profundum abyssi, & usque ad ultimum diem judicii vos ponimus, &
relegamus in ignem æternum, & in stagnum ignis & sulphuris, nisi statim
appareatis hic coram nobis, inte Circulum, ad faciendum voluntatem nostram. In
omnibus venite per hæc nomina, Adonay Zebaoth, Adonay, Amioram. Venite, venite,
imperat vobis Adonay, Saday, Rex regum potentissimus & tremendissimus, cujus
vires nulla subterfugere potest creatura vobis pertinacissimis futuris nisi
obedieritis, & appareatis ante hunc Circulum, affabiles subito, tandem ruina
flebilis miserabilisque, & ignis perpetuum inextinguibilis vos manet. Venite
ergo in nomine Adonay Zebaoth, Adonay Amioram: venite, venite, quid tardatis?
festinate imperat vobis Adonay, Saday, Rex regum, El, Aty, Titeip, Azia, Hyn,
Jen, Minosel, Achadan: Vay, Vaa, Ey, Haa, Eye, Exe, à, El, El, El, à, Hy, Hau,
Hau, Hau, Va, Va, Va, Va.